monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 176
Quoniam sunt aliqui homines qui de materno utero ita egressi sunt, quod prae frigiditate vel imbecillitate corporis sui coniuges habere non possunt. Unde propter hanc continentiam suam, utilitatem mercedis non accipient, nisi quod solum de opere illius peccati poenas non sustinebunt; quia de peccato quod non perpetraverunt poenas non habebunt.